Silentibus tandem adversariis, annum agens octagesimum, <pri>mum, Homeri Odyssea edidit a se conversum in versus Anglicanos, ...; deinde, proximo, etiam Iliada; denique Cyclometriam, annum agens <...>gessimum primum, integram nondum editam.
Quod ad formam attinet, vultu erat non specioso sed cum loqueretur non ingrato. Effigies ejus ad vivum a pictore excellente descripta, qualis erat anno aetatis suae septuagesimo, in conclavi regis Caroli secundi conservatur. Extant etiam ejusdem imagines ab aliis pictoribus diversis temporibus factae rogatu amicorum in Anglia non paucae et in Gallia aliquot.
Natura sua et primis annis ferebatur ad lectionem historiarum et poetarum; et ipse quoque carmen tentavit, nec (ut plurimi judicabant) infoeliciter. Postea autem cum in congressu quodam virorum doctorum, mentione facta de causa sensionis, quaerentem unum quasi per contemptum 'quid esset sensus?' nec quemquam audivisset respondentem, mirabatur quî fieri potuerit ut qui sapientiae titulo homines caeteros tanto fastu despicerent suos ipsorum sensus quid essent ignorarent. Ex eo tempore de causa sentiendi saepe cogitanti, forte fortunâ mentem subiit quod si res corporeae et earum partes omnes conquiescerent aut motu simili semper moverentur[1686]sublatum iri omnium rerum discrimen et (per consequens) omnem sentionem, et propterea causam omnium rerum quaerendam esse in diversitate motuum: atque hoc principio usus est primo. Deinde, ut cognosceret varietates et rationes motuum, ad geometriam cogebatur, et a principiis suis ingenio suo theoremata illa quae supra commemoravi foeliciter demonstravit. Tantum interest inter illos qui proprio genio et illos qui in archivis veterum aut ad quaestum docentium scientiarum veritatem quaerunt.
In colloquiis familiaribus jucundus erat, praeterquam illorum qui ad illum venerant disputandi causa contra ea quae jam ediderat (nec revocari poterant) de jure summarum potestatum civili aut ecclesiastico; nam cum his vehementius aliquando disputabat quam erat necessarium.
Naturaliter apertus erat, et inter adversarios qui multi potentesque erant innocentia magis quam consilio tutus.
Justiciae erat cum scientissimus, tum tenacissimus. Nec mirum, cum esset pecuniae neglegentissimus, et pro tenuitate fortunarum suarum ultra modum beneficus. Sed beneficio patronorum suorum et regis optimi dulcissimique Caroli secundi satis copiose senex vixit.
William Holder (1616-1697/8).
[1687]William Holder[FY], D.D., the ...d son[1688] of ... Holder; his mother's mayden name was Brudenell. He was borne the ... in Nottinghamshire; went to schoole at ...; went to Pembroke-hall[1689] in Cambridge, where he had a Greeke-scholar's place. Anno <1636/7>, Artium Baccalaureus; anno <1640> Artium Magister.
About 1640, he maried ... the ... daughter of <Christopher> Wren, deane of Windsore and rector of Knowyll in Wiltshire.