Domine Jesu Christe, qui me creasti, redemisti, et ad id quod sum prædestinasti, tu scis, quid de me facturus sis, fac de me secundum tuam misericordissimam voluntatem. Nam scio et veraciter confiteor, quod in tua manu cuncta sunt posita, et non est qui possit tibi resistere: quia Dominus universorum tu es. Ergo Deus omnipotens, misericors & clemens, in potestate cujus sunt regna omnia atque dominationes, et cui omnes cogitationes, verba et opera nostra præterita, præsentia et futura continue sunt cognita et aperta, qui solus habes scientiam & sapientiam incomprehensibilem. Tu scis, Domine, quæ michi misero peccatori expediunt: prout tibi placet, et in oculis tuæ divinæ majestatis videtur de me fieri, ita de me fiat. Suscipe, pater clemens et misericors Deus omnipotens, preces mei indignissimi servi tui: et perveniant ad aures misericordiæ tuæ orationes, quas offero coram te et omnibus sanctis tuis. Amen.

PROHEMIUM.

criptum est, quod neminem laudabimus ante mortem suam, sed in fine erit denudatio operum ejus, unde, cessante jam omni impedimento veræ laudis, Quia cœli gloriam Dei omnipotentis enarrant, & omnia quæ fecit Dominus ipsum in factura sua laudant, idcirco in laudem Dei & serenissimi principis regis Henrici. VI. corpore jam defuncti, quem licet minime peritus laudare anticipavi, aliqua tractare necessarium duxi. Maxime quia sanctos Dei laudare, quorum in cathologo istum puto regem eximium, ob sancta sua merita quoad vixit per eum exercitata, merito computari, omnipotentis Dei laus est & gloria, ex cujus cœlesti dono est, ut sancti sint. De prænobili ejus prosapia, quomodo scilicet ex nobilissimo sanguine & [A ii b] stirpe regia antiqua Angliæ secundum carnem progenitus erat, et qualiter in duabus regionibus, Angliæ s. & Franciæ, ut verus utriusque regni heres coronatus fuerat, tacere curavi, quasi manifestum & notum. Maxime propter casum ejus infaustissimum, qui eidem inopinate postea evenit.


Virtutum ejus commendatio.