erum ut de virtutibus non paucis istius regis, quibus Deus omnipotens animam ejus insignivit, aliquid edicam, &[3] pro modulo meo Deo propicio prout noverim, & ex relatu fidedignorum, quondam ei assistencium, didicerim, propalabo. Fuerat enim, quasi alter Job, vir simplex, & rectus, Dominum Deum omnino timens, & à malo recedens. Erat autem vir simplex, sine omni plica dolositatis aut falsitatis, ut omnibus constat. Nulli enim dolose egerat: aut falsum aliquod cuiquam proferre solebat: sed veridica semper exercuerat eloquia. Fuerat & rectus et justus, per lineam justiciæ semper in actis suis procedens. Nulli vero injuriam facere voluit scienter. Deo & omnipotenti quod suum erat fidelissime tribuerat. quia decimas & oblationes, Deo et ecclesiæ debitas, amplissime persolvere studuit. simul cum religiosissimo cultu etiam hoc peregit, ita quod ipse & regalibus infulis trabeatus, diademateque regio coronatus, tam profundas sibi instituit exhibere Domino inclinativas supplicationes, ac si fuisset juvenis quispiam religiosus.
Timor Domini inerat ei.
Quod & princeps iste timorem habuerat filialem ad Dominum, patet in quammultis ejus actis et devotionibus. Primo referre solebat quidam Angliæ reverendus antistes, se per decem annos confessoris sui officio functum apud ipsum regem Henricum fuisse. Sed neque per tantum tempus mortalis alicujus [A iii a] criminis maculam animam ejus tetigisse asserebat. O! quanta vigilantia! O! quanta diligentia placendi Deo in tam sublimi et juvenili persona reperta est! Attendite reges & principes universi, juvenes et virgines & populi quique, & laudate Dominum in sanctis ejus. Hunc quoque regem virtute imitamini, qui malum fecisse poterat & non fecit: sed omnino dum vixit refugit, in quantum potuit, propter Dei displicentiam, hujuscemodi malum vel noxam.
Cultor Dei sedulus erat.
Sedulus & verissimus Dei cultor erat rex iste, magis Deo et devotioni orationum deditus, quam mundanis vel temporalibus rebus tractandis, aut vanis ludis vel occupationibus exercendis: qualibus ut frivola ab eo despectis, aut in orationibus, aut in scripturarum vel cronicarum lectionibus assidue erat occupatus, ex quibus non pauca eloquia hauserat, ad ipsius aliorumque consolationem spiritualem. Unde omni statui, omnique conditioni hominum et ætati sedulus hortator & consultor extiterat, juvenibus consulens, ut à vitiis declinarent, et virtutis viam assequerentur. Provectæque ætatis viros et presbiteros, ut virtutis complementum, braviumque æternæ vitæ prosequendo attingerent, ammonuit, proferens id psalmi: Ite de virtute in virtutem: videbitur enim hinc Deus deorum in Syon.