Aliàs juxta Bathoniam equitans, ubi calida sunt balnea, quibus, ut dicitur, se refocillant et lavant se homines illius patriæ ex consuetudine, dum introspiceret rex balnea, vidit homines in eis quasi in toto nudos et vestibus plene exutos. Ad quod indignans rex citius abiit, nuditatem hujusmodi quasi grande facinus abhorrens, non immemor illius Francisci Petrarchæ assertionis: Nuditas beluina in hominibus non placet: sed pudori amictûs honestate consulitur. Præteria,[12] non tantum sibiipsi, sed et domesticis suis, de castimonia magnam [A iv b] cautionem adhibere solebat. Nam ante nuptias suas adoloscens[13] castitatis alumnus existens, curiose per secretas suæ cameræ fenestras aspicere solebat, ne feminarum introeuntium stulta debacharetur insolentia, in suorum saltem domesticorum ruinam. Eandem etiam cautionem adhibuerat idem rex duobus suis fratribus utriuis,[14] Dominis videlicet Jaspere[15] et Edmundo, dum pueri et juvenes erant: quibus pro tunc actissimam[16] & securissimam providebat custodiam, eos ponens sub tutela virtuosorum et honestissimorum sacerdotum, tum ad erudiendum, tum ad virtuose vivendum, et conversandum, ne scilicet indomitæ adolescentulationes succrescerent, si omnino suppressore carerent. Non minorem iterum diligentiam adhibere solebat rex iste, ut dicitur, circa alios sibi attinentes, ut vitia declinarent vel vitarent simul cum contione viciosorum vel dissolutorum, et virtutes apprehenderent, ammonens eos.
Contra avaritiam.
Liberalitas ejus.
Contra pestem avaritiæ, qua quamplurimi inficiuntur et languent, etiam terreni principes, Rex iste H. de quo loquimur, cautissimus, et erectissimus omnino fuerat. Quia nec donariis præfulgidis sibi donatis, nec excellentissimis divitiis, quas ipse possiderat[17] aliquotiens illicito amore captus fuerat. Sed ad pauperes omnino liberalis erat, eorum inopiam sublevando. Alios etiam quamplures largitate ditabat donorum, aut officiorum, vel saltem omnem ab eis egestatem amovebat. Nequaquam suos opprimebat subditos immoderatis exactionibus, ut ceteri agunt principes et magnates: sed tanquam pius pater inter filios conversatus, eos decentissime ex suis relevans, propriis contentus maluit [A v a] sic juste inter eos vivere quam ipsi deficerent egestate, sua suppressi crudelitate. Quod de suis contentus fuerat, alienarum rerum minime cupidus, patet variis exemplis verissimis. Unde quidam magnus dominus optulit eidem regi preciosum coopertorium, ad lectum suum cameralem, undique nobilibus aureis in magna multitudine stratum, cum talibus verbis dicens: De talibus sit vobis cura. Sed regis animus, cœlestia et spiritualia magis inhians, hujusmodi terrena postponens, minime attendebat hujusmodi munera.
Aliàs venientibus ad eundem regem executoribus reverendissimi domini cardinalis et episcopi Winton̄. sui avunculi, cum prægrandi summa, duorum videlicet millium liƀ. auri eidem regi conferend. ad suos usus, & ad necessaria regni pondera sublevanda, penitus respuit munus, nec quoquomodo habere voluit, dicens, ipse fuerat pergratus mihi avunculus, & multum nobis beneficus, dum vixerat: Dominus retribuat ei. facite vos de bonis suis prout tenemini. nos nolumus ea recipere. Ad quod dictum regium attoniti executores illi, supplicaverunt magestati regiæ, ut saltem reciperet donum illud de manibus eorum, ad dotationem duorum collegiorum suorum, quæ tunc quasi de novo fundasset, apud Cantabrigiam et Eton. Cui supplicationi et donationi libentissime favebat rex, mandans, ut, pro relevamine animæ præfati sui avunculi, conferrent donum prædictis collegiis. Qui concito gradu mandatum regium expleverunt.
Item in suæ liberalitatis ostentationem, qua cum aliis pollebat virtutibus rex iste, in confusionem avariciæ largissimus erat in donis, ut sui quondam testabantur. Donaverat enim uni de capellanis suis, dum audierat eum intentum ad sacerdotalia vestimenta resarcienda, plus quam decem mutatoria casularia de pannis suis sericis, ad missas in ecclesia, cui tunc præerat idem sacerdos, celebrandas. Aliàs audiens unum de famulis suis multis furtive expoliatum [A v b] bonis, misit ei idem rex, in recompensationem sui dampni, XX nobilia, cum hoc consulens, ut ammodo magis providus esset de custodia bonorum suorum, et nec quicquam juris ageret cum fure illo. Ecce quomodo misericordia & veritas obviaverunt sibi, justicia & pax osculatæ sunt in nostro terreno principe. O! rara[18] pietas & piissima charitas in homine inventa! Unde & idem princeps, tandem utroque privatus regno, Angliæ videlicet & Franciæ, quibus ante imperaverat, cum rebus & bonis suis, non fracto, sed æquo id tulit animo, omnia temporalia parvipendens, dummodo Christum lucraretur et æterna. Non tantum in temporalibus distribuendis largus, sed etiam in ecclesiasticis et spiritualibus benefitiis[19] conferendis, multum cautus et providus erat rex iste & discretus, ne indignis, vel quoad seipsum indigne, i. symoniace, talia conferret, prout res ostendit in personis ab eo promotis: immunis semper erat à symonia. Nam virtuti semper intendens, virtuosorum promotioni omnino vacabat, atque eos plurimum amabat. Accensæ vero charitatis perurgebatur affectu, quando successori celeberrimi cardinalis Winton̄ dixerat præfatus rex H. magistro Wilelmo Waynflet: Accipe Wintonicam intronizationem, ut sis illic, sicut solent prædecessores præsules esse. sis longævus super terram, et in virtutis via succrescens et proficiens. Episcopos etiam Wurcestriæ et Cestriæ[20] simul, cum multis aliis, pari liberalitate promovit, ut res satis innotuit. Unde ad ampliandum domum Dei, et cultum divinum, duo præclara principatus sui tempore fundavit collegia prædicta, quæ amplissimis dotavit prædiis et redditibus, ad sustentationem pauperum scholarium non paucorum, in quibus non tam divina cotidie devotissime celebrantur officia, ad Dei omnipotentis laudem, quam scolastica dogmata cum ceteris actibus continue exercentur, ad scientiæ incrementum. Ad istorum vero duorum collegiorum [A vi a] iniciationem et fundamen, perquisivit ubique optimos lapides vivos, optime expeditos in virtute & scientia juvenculos, et sacerdotes qui ceteris præessent ut doctores & tutores. Unde quoad presbyteros habendos dixerat rex suo legato in hac causa, Minorascere eos potius tolleramus in musicalibus, quam in scripturarum scientiis. Et quo ad pueros vel juvenculos, ei adductos ad scholatizand'. voluit eos rex omnino educari et nutriri, tam in virtute, quam in scientiis. Unde cum aliquos eorum sibi obviam habuit aliquoties in castro de Wyndesoor, quo interdum irent, ad servos regis, eis notos, visitandos, comperto quod sui essent, admouit[21] eos de virtutis via prosequenda, dando cum verbis etiam pecunias ad alliciendum eos, dicens: Sitis boni pueri, mites et docibiles, et servi Domini. Et si aliquos eorum curiam suam visitare deprehenderit, aliquando cohibuit corripiendo eos, ne hoc amodo iterarent, ne agnelli sui perditos suorum curialium actus vel mores saperent: vel proprios bonos mores in parte vel in toto amitterent, more agnorum vel ovium, quæ inter vepres vel spinas pascentes, sua vellera dilaniant, et sæpius in toto amittunt.