Loquendo de magna regis istius humilitate, sciendum, quod multum clarus fuerat virtute illa humilitatis. Non enim erubuit rex iste piissimus sacerdoti, celebranti coram eo, diligens minister fieri, respondendo ad missam, Amen. Sed libera nos, et similia. Ita vero fecit etiam michi communiter indigno sacerdoti. In mensa etiam succinctam faciens refectionem, quasi religiosus cum concitata surrectione silentium servans stando Deo gratias totiens quotiens devotissime persolvit. Unde etiam, teste magistro doctore Town̄. instituit idem rex, quod per elemosinarium suum quidam discus, V. Christi vulnerum, quasi sanguinerubentium, repræsentativus, [A vi b] mensæ suæ, quando se reficere habuit, ante omnia alia fercula poneretur, quibus effigiebus devotius intentis,[22] ante quorumlibet ciborum attactum mirabiles Deo persolvebat devotiones.
Item equitando semel in strata quadam, jacente extra cemiterium ad orientem cujusdam ecclesiæ, ubi pixis super altare pendens carebat sacramento eucharistiæ, eo igitur non nudante caput, ut semper aliàs vel ante assolet agere cum magna devotione propter reverentiam sacramenti: admirantibus inde suis dominis et compluribus magnatibus, rationem reddit rex dicens: Scio, inquit, ibi non esse Dominum meum Iesum Christum, ob cujus honorem tanta facerem. Quod ita repertum est ut dixit. unde et dicunt, qui eidem secreti erant, quod rex iste frequenter viderat Dominum nostrum Iesum, in forma humana repræsentantem se in sacramento altaris inter manus sacerdotis.
Consueverat etiam, ex permaxima humilitate & devotione, nocte et Dominicæ resurrectionis tempore propria manu gerere magnum tortum, ob reverentiam Dominicæ resurrectionis et fidem.
Humilitas regis.
De ipsius etiam humilitate in incessu, in vestibus et aliis corporalibus indumentis, in verbis et ceteris corporis gestibus compluribus, constat, quam[23] obtusis sotularibus et ocreis à juventute uti consueverat adinstar coloni. Togam etiam longam cum capucio rotulato ad modum burgensis, et talarem tunicam ultra genua demissam, caligas, ocreas, calceos omnino pulli coloris &c. omnimoda curiositate per eum prohebita[24] in consuetudine habuit.
Voluit etiam in principalibus anni festis, sed maxime quando ex consuetudine coronaretur, indui ad nudum corpus suum aspero cilitio, ut per asperitatem talem corpus ejus [B i a] arctaretur à lascivia, potius vero ut omnis arrogantia vel inanis gloria, quæ ex hujusmodi oriri solet, reprimeretur.
Labor et exercitium ejus.
De occupatione regis, qua[25] bene dies et tempora transigerat,[26] compluribus notum est adhuc viventibus, quod omnino dies solemnes, & Dominicos in divinis officiis audiendis, et devotis orationibus ex parte sua pro se et populo suo omnino dedicare solebat, ne sabbata ejus hostes deriderent. Et ad similiter agendum etiam alios inducere diligenter studuit. unde et nonnulli, quondam eidem assistentes, asserunt, quod tota ejus exultatio et gaudium erat in Dei laudibus et divinis servitiis rite & devote persolvendis. Ceteros vero dies etiam minus solemnes, non in ocio aut vanitatibus, non in commessationibus aut ebrietatibus, non in vaniloquiis aut ceteris nocivis dictis aut loquelis (quæ amnia[27] semper dum viveret declinabat,) immo paucissimis eloquiis, ut verbis ædificariis vel ceteris utilibus omnino usus fuerat: Sed dies illos aut in regni negotiis cum consilio suo tractandis, prout rei exposcerat necessitas, aut in scripturarum lectionibus, vel in scriptis aut cronicis legendis non minus diligenter expendit. Unde et de eo testatus est miles quidam honorandus, quondam sibi camerarius fidelissimus, dominus Ricardus Tunstall, verbis et scriptis suis testimonium de eo dedit dicens: In lege Domini fuit voluntas ejus die ac nocte. In hujus etiam rei testimonium ipse Dominus rex graviter conquestus est michi in camera sua apud Eltham, quando solus cum eo ibidem essem in sanctis suis libris cum eo laborans, ejus salubribus monitis & profundissimæ devotionis suspiriis intendens: dato pro tunc interim sono super hostio regio à quodam potentissimo regni duce, rex ait: Sic inquietant me, ut vix raptim per dies et noctes valeam sine [B i b] strepitu aliquorum sacrorum dogmatum lectione refici. Simile etiam quoddam huic semel contigit, me præsente apud Wyndesor. In attestationem etiam suæ eximiæ devotionis ad Deum, dicunt complures adhuc superstites, eidem etiam principi quondam familiares, quod quasi continue oculos suos ad cœlum attollere consueverat, quasi cœlicola quidam aut raptus, nec seipsum pro tempore, nec se circumstantes sentiens, quasi esset homo extaticus, vel subcœlestis, conversationem suam in cœlis habens, juxta illud apostoli, Conversatio nostra in cœlis est.