Juramenta ejus.

Item nulla unquam habere solebat alia juramenta, ad confirmanda dicta sua veredica, quam hæc verba proferendo, Forsothe, and forsothe. Ut ceteros[28] faceret, quos alloquibatur,[29] de dictis suis. Unde et quamplures, tam magnates, quam plebeos,[30] à gravibus juramentis, tum blande consulendo, tum dure corripiendo, compescuit. Quoniam abhominabilis erat eis[31] quisque jurans. Audiens autem rex quendam magnum dominum, sibi camerarium, ex abrupto et improvise graviter jurare, graviter increpavit eum, dicens: Prohdolor! vos dominus familiæ multæ dum juramenta sic editis contra Dei mandatum, pessimum exhibitis[32] exemplum servis et subditis vestris. ipsos enim similia facere provocatis.


Pietas et patientia ejus.

De patientia istius regis, & benignissima ejus misericordia, quas per totam suam vitam in transgredientes sibi exercuit, dum regnaret, complurima verissime dici possunt.

Primo, cum semel descenderet à villa sancti Albani Londonias per Crepylgate, videns supra portam ibi quartarium hominis positum super sudem sublimem, quæsivit, quid hoc esset? Et respondentibus [B ii a] sibi dominis suis, quod erat IIII. pars cujusdam proditoris sui, qui falsus fuerat regiæ majestati, ait rex, Auferatur. Nolo enim aliquem Christianum tam crudeliter pro me tractari, & continuo sublatum est quartarium. Qui hoc vidit, testimonium dicit.

Item IIII. nobiles generosos, de proditione & crimine læsæ majestatis regiæ convictos, et super hac re legittime per judices condemnatos, et morte turpissima plectissima"[33] plectendos piissime relaxavit, et à morte illa acerbissima eripuit, cartulam suæ perdonationis pro eis liberandis ad locum supplicii citissime emittens.

Aliis tribus magnis dominis regni, in necessitate ejusdem[34] regis conspirantibus, infinita quasi multitudine armatorum hominum congregata, ambitione quadam regii culminis intentata, prout res postea manifestius claruit, rex iste non minorem exhibuit misericordiam. Condonabat enim omnibus tam capitaneis, quam ceteris sibi subditis, quod ei tunc maligne intenderant, dummodo se ei submitterent.

Consimilem etiam misericordiam compluribus aliis ostendit, specialiter autem duobus, mortem ei intendentibus, quorum unus collo suo grave vulnus inflixit, volens excerebrasse, vel decollasse eum, quod tamen rex patientissime tulit, dicens, Forsothe, & forsothe, ye do fouly to smyte a kynge enoynted so.