Alter vero cum sicca[35] percussit eum in latere, dum in turri fuerat carcere detentus, qui post hoc commissum facinus putans, se regem ex suo ictu nephario occidisse, timens se capiendum fore, citissime aufugit, deprehensum tamen eum, & eidem regi postea adductum, convalescens rex, et è carcere illo eductus, et ad regalia fastigia, Deo favente et agente, iterum sublimatus sine bellis post longa exilia et diutinam ejus incarcerationem, pardonavit eum ex summa sua clementia, sicut et prædictum suum persecutorem.
Unde et famuli quondam eidem regi asserunt, quod nullam personam, quantumcunque [B ii b] sibi noxiam, voluit aliquoties mulctari. Quod etiam in quam multis liquet personis, quibus valde fuerat gratiosus et misericors imitator effectus illius qui ait: Misericordiam volo, & nolo mortem peccatoris, sed magis ut convertatur & vivat. qui etiam, ut apostolus ait, Omnium hominum salutem affectabat. nec mirum. Quoniam etiam non inerat ejus animæ vana illa gloriatio, qua etiam venatores potiuntur captis bestiis ex nimia complacentia, videlicet ut intueretur appetitum animal in interitu suo cum truculentia contaminari, nec cædi innocui quadrupedes[36] aliquando voluit interesse. Quid plura? Certe inter quos et quibus tam benignus et misericors extiterat rex iste, hos tandem invenit ingratissimos, ut Christus Judæos. Nam quem dextera Dei in tantam sublimaverat gloriam, ut supra habetur, isti patriales,[37] insimul conglobati, rabie quadam crudilissima[38] præfatum regem misericordissimum potestate regia privaverunt, et à suo regno et regimine expulerunt, qui tandem post latebras, quas ad tempus, propter sui tutelam, secretioribus fovebat locis, inventus etiam captus, velut proditor & maleficus Londonium adductus in turri ibidem incarceratus erat, ubi famem, sitim, obprobria, irrisiones, blasphemeas,[39] aliasque injurias complurimas, ut verus Christi sequester, patienter tolleravit, et tandem mortis ibi corporis violentiam sustinuit propter regnum, ut tunc sperabatur, ab aliis pacifice possidendum. Anima autem ipsius, ut pie credimus, ex miraculorum, ubi corpus ejus humatur, diutina continuatione, cum Deo in cœlestibus vivente, ubi, post istius seculi ærumnas, cum justis in æterno Dei contuitu feliciter gaudet, pro terreno & transitorio regno hoc patienter amisso, æternum jam possidens in ævum.
[B iii a] Revelationes ei ostensæ.
Præterea, de cœlestibus sacramentis, eidem regi ostensis, silendum esse non puto. In turri enim Londoniarum detentus, interrogatus erat à quodam sibi capellano erga festum Paschæ, quomodo anima ejus concordaret in hoc sacratissimo tempore cum instantibus suis tribulationibus inevitabiliter emergentibus? Et respondit rex dicens, Regnum cœlorum, cui me semper ab infantia mea devovi, appellans exposco. De regno isto transitorio & terrestri non magna nobis cura est. Cognatus noster de Marchia se interponit, ut sibi placet. Hoc ipsum tantummodo requiro, quatinus sacramenta Paschalia & ecclesiastica cum aliis Christicolis in die cœnæ recipiam, ut moris nostri est, unde & propter nimiam suam devotionem, quam ad Deum, et ad ejus sacramenta, semper habuerat, non incongrue videtur, quod cœlestibus sacramentis fuisset sæpius illustratus, & in suis tribulationibus consolatus. Fertur enim à nonnullis secretioribus sibi personis, quibus solebat secreta sua reserare, quod frequenter viderat Dominum Iesum in manibus celebrantis tractatum in forma humana ei apparere sub sacramento. Dixerat iterum apud Waltham̄ olim existens cuidam in secretis, aliis tamen à retro hoc audientibus, de multiplici revelatione Dominica sibi facta per tres annos continuos in festo sancti Edwardi, quod in vigilia Epiphaniæ accidit de gloria Domini, in effigie humana apparentis, de ejus corona, & de assumptione beatæ Mariæ in corpore & anima ostentione.
Item de absentia sacramenti à pixide, dum per quoddam equitaret cimiterium, propter quod desiit à veneratione solita sacramenti, ut supra habetur.
In ipso etiam arcto guerrarum discrimine in boriæ partibus, deficiente ad tempus pane commilitonibus vel turbis suis, dicitur ab inde venientibus, quod de exigua [B iii b] tritici annona meritis ejus et precibus à[40] Deo multiplicati fuerant panes, ut querentibus[41] et petentibus sufficientia cum superfluo respondebat suis, ceteris vero suis hostibus penuriam panum patientibus.
Insuper continuata longo tempore dira ac ingratissima suorum rebellione, post plurima bella à suis rebellantibus ei gravissime illata, tandem cum paucis ad locum secretum, à suis fidelibus sibi provisum, fugit. unde dum per aliquod spacium diliteret,[42] vox corporalis insonuit per XVII. dies antequam caperetur insinuans ei, quod proditione traderetur, ac sine honore, quasi fur aut exul quidam, Londonias, & per medium ejus manu duceretur, multa ac varia pravorum hominum ingeniis mala exquisita subiturus, et infra turrim illic incarcerandus, quæ omnia ex beatæ Mariæ virginis revelatione, Sanctorumque Joannis baptistæ, Dunstani, & Ancelmi, quorum consolationibus ad tunc, sicut etiam aliàs, potitus fuit, per eosdem ad patientiam edoctus & confirmatus ad hæc et similia patienter tolleranda. Quæ cum quibusdam de suis tunc retulerat, videlicet magistris Bedon & Mannynge, incrudeli[43] illi minime credere voluerunt, sed diliramenta et vana quædam deputaverunt, quoadusque rei exitus eos certos fecit.
Fertur etiam, quod rex iste, dum in turri fuisset inclusus, viderit mulierem quandam à dextra sua infantulum submergere nitentem, quam per nuncium ammonuit, ne tantum flagitium & Deo odiosum peccatum perpetraret. Cujus ammonitione correpta illa, ab incepto opere cessavit.
Item quæsito ab eodem rege H. dum in turri fuerat incarceratus, quare injuste vendicaverat et possiderat[44] coronam Angliæ tot annis, respondere solebat, Pater meus rex fuerat Angliæ[45] pacifice, coronam Angliæ possidens per totum regni sui tempus. Et suus pater, avus meus, ejusdem regni rex fuit. Et ego puer, quasi in cunabilis[46] [B iv a] pacifice, et sine omni interruptione coronatus approbatus fueram rex à toto regno, coronam Angliæ gerens quasi per XL. annos, singulis mihi dominis homagium regium facientibus, et fidem michi præstantibus sicut & aliis antecessoribus meis. Vnde, et cum Psalmista dicere possum: Funes ceciderunt michi in præclaris: etenim hereditas mea præclara est michi. Justum enim adjutorium meum à Domino, qui salvos facit rectos corde.