Crescere sentimus, pariterque senescere, mentem.

Nam, velut infirmo pueri, teneroque, vagantur

Corpore, sic animi sequitur sententia tenuis;

Inde, ubi robustis adolevit viribus ætas,

Consilium quoque majus, et auctior est animî vis.

Post, ubi jam validis quassatum est viribus ævi

Corpus, et obtusis ceciderunt viribus artus,

Claudicat ingenium, delirat linguaque mensque;

Omnia deficiunt, atque uno tempore desunt:

Ergo, dissolvi quoque convenit omnem animäi