No. VII.
DEDICATION TO THE LATIN TRANSLATION
OF THE
Εικων Βασιλικη.
"Serenissimo et Potentissimo Monarchæ, Carolo Secundo. Dei Gratia Magnæ Britanniæ, Franciæ et Hiberniæ Regi, Fidei Defensori, &c.
Serenissime Rex,
Prodeat jam sub tuis auspiciis illa patris tui gloriosissimi imago, illa quâ magis ad Dei similitudinem, quàm quà Rex aut homo accedit. Prodeat vero eo colore peregrino, quo facta omnibus conspectior fiat publica. Ita enim tu voluisti, ut sic lingua omnium communi orbi traderem, in qua utinam feliciorem tibi operam navare licuisset, ut illam nativam elegantiam, illam vim verborum et lumina, illam admirabilem sermonis structuram exprimerem. Quod cum fieri (fortasse nec a peritissimis) à me certè non possit, præstat interim ut cum aliqua venustatis injuria magnam partem Europæ alloquatur, quam intra paucos suæ gentis clausa apud cæteros omnes conticescat. Sunt enim hic velut quædam Dei magnalia quæ spargi expedit humano generi, et in omnium linguis exaudiri: id pro mea facultate curavi, ut si non sensa tanti authoris ornatè, at perspicuè et fidè traderem, imo nec ab ipsa dictione et phrasi (quantum Latini idiomatis ratio permittit) vel minimum recederem. Sacri enim codicis religiosum esse decet interpretem: et certe proxime ab illo sacro et adorando codice, (qui in has comparationes non cadit,) [spera] non me audacem futurum, si dixero nullum inter cæteros mortalium, vel autore vel argumento illustriorem, vel in quo viva magis pietas et eximie Christiana spiratur.
Habet vero sanctitas regia nescio quid ex fortunæ suæ majestate sublimius quiddain et augustius, et quæ imperium magis obtinet in mentes hominum, et reverentia majore accipitur: quare et his maxime instrumentis usus est Deus, qui illam partem sacræ paginæ ad solennem Dei cultum pertinentem, psalmos scilicet, et hymnos: cæteraque ejusmodi perpetuis ecclesiæ usibus inservitura, transmitterent hominibus, et auctoritatem quandam conciliarent. Quid quod libentius etiam arripiunt homines sic objectam et traditam pietatem. Quod et libro huic evenit, et erit magis eventurum, quo jam multo diffusior plures sui capaces invenerit.