“Cognita literarum potestate, earumque antiquitate, ad primas linguæ Græcæ origines indagandas progrediendum est. Videndum itaque primo loco, quænam voces pro ‘simplicissimis originibus’ haberi possint, quænam minus? Hoc autem ut rite peragatur, quædam de ‘partibus orationis’ ante sunt monenda.

“Ex viii. partibus quas vulgo statuunt grammatici, ‘Verbum et Nomen’ principem obtinent locum: quum reliquæ omnes facillime ad harum partium alterutram referi possint. Quapropter etiam ‘Aristoteles,’ aliique de veteribus, revera ‘duas’ tantum esse ‘partes orationis’ voluerunt.

“Addunt quidem alii tertiam partem, utriusque, nempe et ‘verbi et nominis, ligamentum,’ sive particulas, quod, nempe, particulæ orationem in unum corpus veluti connectant et devinciant. Sed, qui attentius ‘particularum’ naturam inspexerit, facile animadvertat, omnia fere, quæ ‘particularum’ nomine insigniuntur, si ‘exteriorem formam’ eorumque naturam grammaticam inspiciamus, referenda esse vel ad ‘nomen’ vel ad ‘verbum.’

“Ita verbi gr.: particula ᾽ȣ͂ν, Lat. igitur, revera participium est, contracta pro ἐὸν, quod neutrum a masculo ἐὼν est, quo modo participium verbi ἐὼ, vel εἰμὶ, pronuntiarunt Iones, quum Attici ἐὸν contraxerint in ᾽ȣ͂ν. Apparet itaque, Græcum ᾽ȣ͂ν revera pertinere ad nomina participialia. Eadem ratio cernitur quoque in particulis ποὶ, πῆ, πȣ͂, quæ ‘adverbia loci’ dicuntur, quorum duo priora proprie ‘dativa antiqua’ sunt, postremum vero genitivus est; quemadmodum similis ratio cernitur in adverbiis quæ dicuntur ‘Loci’ apud Latinos, quò, quà, et similibus.

“Ad ‘verba’ porro referenda sunt ἄγε, φέρε, ἰδȣ͂, ἲθι, ἔια vel ἔα, et plura alia similia, id quod in aliis clarius, in aliis minus manifesto, apparet. Horum tamen omnium rationem eandem fuisse in prima linguæ Græcæ infantia, non est quod dubitemus.

“Hæc igitur quum revera sic sese habeant, jam porro inquirendum est, utrum verba, an vero nomina, ‘primas’ linguæ Græcæ stirpes nobis subministrent.

“Docet autem ipsa rei natura, si de ‘simplicissimis’ verbis sermo fiat, ‘nomina’ a ‘verbis,’ non verba a nominibus, primum esse formata.

“Quum enim omnes res vocabulis, tanquam nominibus, signatæ, ab usu qui singulis adest, vel quacumque etiam actione, nomina, sua acceperint: clare apparet, sicut ipsam actionem unde res denominata sit, ita etiam verbum, quo actio designetur, præcedere nomini, quod ab actione aliqua rei sit inditum. Atque hoc adeo certum est, non solum in lingua Græca, sed etiam omnibus omnino linguis, ut extra omnem controversiam positum esse videatur: nisi quis delabatur illuc, ut linguas integras, qua late patent, nullo artificio humano accedente, uno temporis articulo hominibus divinitus datas esse, eosque statim caluisse tot myriadas quot in singulis linguis sunt vocabulorum; tametsi res ipsas vocabulis istis designandas plerosque primos homines ignorasse certum est.

“Hoc autem quam sit rationi contrarium, atque ipsi experientiæ, facile apparet, si modo consideremus, ea ratione multa vocabula existere jam debuisse priusquam eorum utilitas inter homines ulla esset, quæque proinde, non nisi vani et inutiles soni, facile et sine ulla jactura dediscenda fuissent.

“Quin imo experientia abunde docet, primum res ipsas inveniri hominum industria, deinde autem inventis nomina imponi, sive ab utilitate sive alia qualitate ducta. Ex quo porro apparet, quo plures res ab aliquo populo inveniantur, eo ditiorem et uberiorem eorum linguam fieri, ut adeo mirandum non sit tantam esse linguæ Græcæ copiam et ubertatem, quum exculta ea fuerit a populo ingeniosissimo, cui omnes artes et disciplinæ non tantum primordia sua, sed etiam omnem fere splendorem, debent. Linguas itaque diligenter consideranti, idem quod in artibus, in iis quoque usu venire apparebit: eas nimirum a paucis simplicissimisque initiis profectas, non nisi sensim et progressu temporis ad eam qua postea patuerunt amplitudinem pervenisse. Quum autem hominum natura ita sit comparata, ut primum eas res circumspiciat, quæ necessario ad vitam sustentandam, et cum aliis quibuscum homo societatis vinculo conjunctus est secure agendam, requirantur, dein vero ea excogitat quæ vitam jucundiorem possint reddere, valde verisimile fit vocabula ea in linguis antiquissima esse quibus res designantur ad vitam degendam necessariæ, si recesseris ab iis vocabulis, quæ in antiquissimorum vocabulorum locum deinceps substitute sunt, ut revera hujus generis multæ vocabulorum formæ inveniantur, quæ verborum obsoletorum locum occupaverunt.