Incipit Liber Primus

[Love rules the World.]

P. i. 41

i. Naturatus amor nature legibus orbem

Subdit, et vnanimes concitat esse feras:

Huius enim mundi Princeps amor esse videtur,

Cuius eget diues, pauper et omnis ope.

Sunt in agone pares amor et fortuna, que cecas

Plebis ad insidias vertit vterque rotas.

Est amor egra salus, vexata quies, pius error,