Hic loquitur contra istos auaros omni ferro in hoc precipue tempore duriores, quorum diuicie, nisi participentur, nullius, vt dicit, possunt esse valoris.
Capm. ii.
Heu! quid opes opibus cumulat qui propria querit,
Cum se nemo queat appropriare sibi?
Nil possessus habet, quia quisquis habetur habere
Nulla potest; se non possidet, ergo nichil.60
Seruit habens habitis, nec habet set habetur, auarum
Census habet, domino predominantur opes.
Cum nequeas tuus esse, tuum nichil est; suus esse
Nemo potest, igitur est nichil hoc quod habes.