Si quis enim dominum rerum sibi subdit, et ipsa

Res serui domini dicitur esse sui:

Euicto seruo sequitur possessio seruum,

Et cedunt domino seruus et eius opes:

Adquirit domino, nil adquirit sibi seruus;

Quicquid habet, dominum constat habere suum.70

Seruus auaricie sibi non dominatur, abutens

Arbitrio proprio proprietate caret.

Cum proprium nichil esse scias, est danda facultas,

Queque retenta nocent, particulata iuuant.