Sic ego concludo breuiter, virtus quod vbique
Subiacet, et vicium scanna priora tenet:
Omnis et econtra fallit modo regula versa,
Sunt et in orbe nouo cuncta referta dolo.
Hic loquitur adhuc vlterius de miseriis que in pedum statue diuersitate nouissimis iam temporibus eueniendis figurabantur: dicit enim quod ea que nuper condicionis humane virtuosa fuerant, in suum modo contrarium singula diuertuntur.
Capm. iiii.
Res fit amara modo dulcis, fit dulcis amara,
Fedaque fit pulcra, deficit ordo quia:[602]
Fit scola nunc heresis, fiunt peccataque mores,
Fit dolus ingenium, raptaque preda lucrum:220