Corporis officium miratur, membra moueri,
Artificesque manus articulosque pedum.
Artus distendit, dissoluit brachia, palmis
Corporis attractat singula membra sui:550
In se quid cernit sese miratur, et ipsam
Quam gerit effigiem non videt esse suam:
Miratur faciem terre variasque figuras,
Et quia non nouit nomina, nescit eas.
Erexit vultus, os sublimauit in altum,
Se rapit ad superos, spiritus vnde fuit: