Miratur celi speciem formamque rotundam,
Sidereos motus stelliferasque domos:
Stat nouus attonitus hospes secumque revoluit,
Quid sibi que cernit corpora tanta velint.560
Noticiamque tamen illi natura ministrat;
Quod sit homo, quod sunt ista creata videt:[612]
Quod sit ad humanos vsus hic conditus orbis,
Quod sit ei proprius mundus, et ipse dei.
Ardet in auctoris illius sensus amorem,
Iamque recognouit quid sit amare deum.