Hic loquitur quod, exquo creator omnium deus singulas huius mundi delicias vsui subdidit humano, dignum est quod, sicut homo deliciis secundum corpus fruitur, ita secundum spiritum deo creatori suo gratum obsequium cum graciarum accione toto corde rependat.
Capm. vii.
Dic, Adam, dic, Eua parens, dic vnus et alter,
Dic tibi si desit gracia plena dei.
Cuncta tuis pedibus subiecit, ouesque bouesque,
Et volucres celi pisciculosque maris:570
En, elementa tibi, sol, aer, sidera, tellus,
Diuitis vnda maris, cetera queque fauent.
Auctor enim rerum sic res decreuit, vt orbis
Queque creatura consequeretur eum;