Heu! mortem repeto tociens, quia nil nisi mortis
Effigiem miseris inferet ille locus,
Ille locus quem dira fames, quem frigus et ardor,
Quem tenebre, quem nox, noctis et vmbra tegit.
Vermis ibi mentes corrodit, et ignis ab estu
Corpora consumet, pena timenda nimis:
Tortor ibi, qui semper habet torquere nec vnquam
Deficiet, tortum torrida pena teret.
Quicquid erat placitum carni subuertitur omne,
Quod fuit et dulce torquet amara lues:1050