Nunc igitur nostra sit vita deo renouata,[642]

Ne sors fortuita plus queat esse mala:

Vota vetusta precum redeant domino dominorum,

Vt redeat dominus cum pietate suis;

Per quem pax et honor et tempora sana redibunt,

Que pro peccato sunt fugitiua modo.

Prospera qui veteris vult temporis esse renata,

Reddat et emendet facta priora nouis.

Est deus ipse piis pius et seuerus iniquis,

Sic valet ob meritum quisquis habere deum.1420