Nos igitur, domine, tua gracia, que solet olim

Ferre reis veniam, te miserante iuuet:

Anticipet pietas tua nos, ne dicat eorum

Gens, ‘Vbi sit dominus, qui solet esse pius?’

Da, precor, accessum lacrimis, mitissime, nostris,

Nam sine te nullum scis quod habemus opem:

Nunc tua pro lapsis nitatur gracia rebus,

Nostra nec anterior sit tibi culpa memor:

Numquam pigra fuit causis tua gracia nostris:

Est vbi nunc illa, que solet esse salus?1430