Scire potest mira, quid amor sit, quid sit et ira:

Est tamen hoc clamor, ‘Omnia vincit Amor.’

Hic in prima parte[653] cronice compositor tempora distinguens,[654] causas vnde regnum fuit in se diuisum, postmodum per singula tractabit.

Tolle caput mundi, C ter et sex lustra fer illi,

Et decies quinque cum septem post super adde:

Tempus tale nota, qui tunc fuit Anglia mota.

Dum stat commotus Ricardus amore remotus,

Principio Regis oritur transgressio legis,

Quo fortuna cadit et humus retrogreda vadit.

Quomodo surrexit populus, quem non bene rexit,