Hic tamen in fine fugit, et de sorte ruine

Que mala spondebat aliis prius ipse luebat.

Sunt ita predicti cordis formidine victi,

De propria viui terra quod sunt fugitiui.120

Qualiter tres proceres de querela antedicti Londonias pariter aduenientes, cum rege, tunc apud Turrim existente, pro remedio in premissis optinendo, seruata regis reuerencia, colloquium pacificum habuerunt: vnde de regis consensu parliamentum infra breue Londoniis tenendum optinuerunt.

Tunc tres persone, qui pleni sunt racione,

Iusticiam querunt, regem super hoc adierunt.

Rex fuit ad muros Turris proceresque futuros

Vidit, et ex visu cognouit se sine risu.

Armatis turbis portas intrantibus vrbis,