Intrant audaces proceres in pace sequaces;

Turrim ceperunt, vbi regis honore steterunt.

Eius vt a latere vicium poterint remouere,

Est iter inuentum, statuunt quo parliamentum,

Vt sic purgarent regnique statum repararent.130

Qualiter in principio parliamenti concordatum est, quod absencia tunc illorum qui, vt premittitur, a regno sponte fugierunt, in perpetuum exilium absque redempcione iudicaretur.

Terra covnata fuerat de lege vocata;

Rex sedet, et tutum fuit os commune locutum.

Dicit enim, tales qui regis collaterales[665]

Extiterant gentes, super hoc quod sunt fugientes,