Iudicium tale fuit exilium generale:

De terra dempti sic sunt, non ense perempti;

Est ita dilata procerum sentencia lata.

Qualiter parliamentum gradatim processit, precipue contra illos qui regis iniqui fautores iniqui fuerunt, quorum Simon de Burle[666] miles, tunc regis Camerarius, in iudicio conuictus mortis sentencia decollatus est.

Hoc facto querunt alios, qui tunc latuerunt,

Quorum regalis Camerarius est capitalis.

Corruit in fata gladii vestis stragulata;140

Stat quia non recta, magis est culpanda senecta:

Lacrima Regine dum poscit opem medicine,

Obrutus amittit caput et sua funera mittit.