Legiferi tales super omnes sunt speciales,180
Regis ad errorem qui plus tribuere fauorem.
Hic non sorte pari statuit sors fata parari,[671]
Vt reus incepit, sic de mercede recepit:
Exulat iste status, fuit alter decapitatus,
Hii, cum ceduntur, ad funera fune trahuntur.
Dispar erat munus, fuerat tamen exitus vnus;[672]
Quicquid homo voluit, tandem mors omnia soluit.
Qualiter diuersi fratres, diuersarum curiarum tunc confessores, vna cum aliis ministris quampluribus, quasi palee invtiles per loca disperguntur.
Vt rex purgetur, vt regnum clarificetur,