Explicit prima Pars Cronice et Incipit Secunda.

Hic in Secunda parte Cronice declarat qualiter rex, sub vmbra ficte concordie pacem dissimilans, tres proceres predictos dolose circumuenit; ita quod vnum ex istis iugulari, alium decollari fecit,[676] tercium vero vna cum domino de Cobham, qui regni verus amicus semper extitit, in exilium mancipari tirannica potestate, prothdolor! destinauit. Insuper et, quod detestabile fuit, idem crudelissimus rex reuerendum in Cristo patrem Thomam Arundellie,[677] tunc Cantuariensem Archiepiscopum, de Sede sua penitus expulit, ipsumque pro perpetuo in exilium delegari crudelissime constituit.

O dolor in mente, set prothdolor ore loquente!

In hac secunda parte cronice compositor primo ea que post sequntur dolorosa infortunia doloroso corde deplangit.

Heuque mee penne, scribam quia facta gehenne!

Obice singultu, lacrimis pallenteque vultu,

Vix mea penna sonat hec que michi Cronica donat.[678]

Vt prius audistis, hii tres, quibus Anglia tristis

Plus delectatur, magis hos fortuna minatur:

Rex facie bina fallax, latitante ruina,