Omnia fingebat, que dolos sub fraude tegebat.
Ad regale latus, quasi frater et associatus,
Qualiter, vt hii tres proceres, de quibus audistis, cum rege, quem dolosum sciebant, pacem securiorem habere possent, cartas concordie ab ipso impetratas optinuerunt.
Cignus erat factus, et eos quos vult facit actus:10
Taliter est et Equs regis de carmine cecus,
Quod non discernit ea que fallacia cernit:
Est incantatus eciam quasi magnificatus
Vrsus, et ignorat finem, qua sorte laborat.
Set magis vt tuti maneant de lege statuti,[679]
Hii regis querunt cartas, quas optinuerunt: