Caucius extinxit, que dolos sub fraude refinxit.130

Tunc conspirati cum rege que magnificati[685]

Regis predicta firmarunt omnia dicta.

Heu! nimis ingrata tunc est sentencia lata,

Horrida, mortalis, quia pena fuit capitalis.

Per loca, per vicos ductus respexit amicos,

Qui magis occulta dederant suspiria multa:

Vndique tunc flebant qui talia fata videbant,

Cum prece deuota facientes plurima vota.

Sunt et fallaces alii, pro rege sequaces