Qui veniunt equites, neque iusti set neque mites;140

Hii penam talem proclamant tunc capitalem,

Ad loca signataque iubent procedere fata.

Tunc Comes ad Cristum sermonem dixerat istum:

‘Omnia tu nosti: moriar, quia sic placet hosti;

Hostibus exactus perio, sine iure subactus;

Inmunis pergo, miserere michi, precor, ergo.’

Expansis palmis que sonantibus vndique psalmis,

Sic patitur tandem, penamque subintrat eandem:

Quin caput amittit sibi gracia nulla remittit,