Rex sibi prestabit veniam, qua curia stabit,

Et sic transibit sine morteque liber abibit;170

Sique recognoscat aliter, sibi iuraque poscat,

Incidet in mortem: trahat hanc quam vult sibi sortem.

Qui cum rege pares fuerant tunc consiliares,

Vrsum temptarunt, eius quoque velle probarunt:

Hic vitam portat, alius mortemque reportat;

Hic consolatur, alius quandoque minatur;

Quisque dolos fingit, quibus Vrsi pectora stringit,

Quo minus agnoscit quid regi dicere possit.