Sicque fatigatus tandem de labe reatus
Se fore conuictum reddit: fuit hoc male dictum:180
Tali sermone concrescunt iura corone,
Rex tres deuicit, vnus quia talia dicit.
Ad regis vota fuit Vrsi diccio tota,
Omneque respondet verbum, quod rex sibi spondet:
Set cum sic vere regi putat ipse placere,
Regis et ad nutum sperabat se fore tutum,
Tunc magis amisit que rex sibi federa misit;
Nam quod promisit rex pactum denique risit,