Et sic delusus fuit Vrsus ab ore reclusus,
Vnde pium verbum gustu magis extat acerbum.190
Heu, quam res tristis! heu, quam fuit error in istis,
Quando suum pactum rex non produxit in actum!
Fingit et ignorat que rex tunc fraude colorat,
De quibus extentum finis docet experimentum.
Vrsus poscebat, quod rex non perficiebat,
Nec pudet hoc gestum, fraudis quod erat manifestum.
Vrsum contemptum, nulla pietate redemptum,
Exilio demptum statuit rex esse peremptum: