Nec quis eum purgat, iterum ne forte resurgat:

Tunc decus Anglorum, set et optimus ille bonorum,

H. fuit electus regno, magis est quia rectus.

Sola dies tentum tulit istud parliamentum,300

Nec magis expressit pro tunc, set ab inde recessit:

H. tamen extenti noua tempora parliamenti

Proxima decreuit, quo regni gloria creuit.

Quando coronatus foret et de fine leuatus,

Tunc processus erit super hoc quod curia querit;

Interea gentes viuunt sub spe recolentes,