Quod nouus errores rex conteret anteriores.
Qualiter parliamentum continuatur[718] vsque post coronacionem.
Sexta dies stabat Octobris, quando parabat
Rex nouus optata sua parliamenta nouata:
Curia verbalis fuit et non iudicialis,310
Ad tempus restat nichil et de pondere prestat:
Dicitur expletum quod nil valet esse quietum,
Donec persona regis sit operta corona;
Sicque coronari, quem Cristus vult venerari,
Corditer exultat plebs omnis et inde resultat.