Marsque sequens terre dat parliamenta referre:

Rex sedet et cuncti proceres resident sibi iuncti,

Stant et presentes communes plus sapientes;

Tempus erat tale communeque iudiciale.

Quod bene prouisum nichil est a iure rescisum;[722]

Est quia protectus, letatur sic homo rectus,

Et metuunt reliqui sua dampna dolenter iniqui.

Qualiter Henricus, Regis tunc Henrici primogenitus, statum que nomen Principis de consensu omnium gloriose adeptus est.

Set quia plus dignum prius est recitare benignum,350

Que sunt maiora scribens recitabo priora: