Henrici natus Henricus, honore beatus,
Est confirmatus heres Princepsque vocatus:
Sic pars abscisa, summo de iudice visa,
Arboris est vncta veteri stipitique reiuncta.
Istud fatatum fuit a sanctisque relatum,
Quod tunc compleuit deus, ex quo terra quieuit:
Hoc facto leta stupet Anglia laude repleta,
Cordeque letatur, quia stirps de stirpe leuatur.
Tunc de consensu Regis procerum quoque sensu,360
Qualiter ea que nuper in parliamento tempore Ricardi per ducem Glouernie et socios suos gesta fuerunt, presens parliamentum confirmauit; et ea que Ricardus in vltimo suo parliamento constituit, presens eciam parliamentum penitus cassauit.