Qualiter, finito parliamento, infra breue post quidam impii instigante diabolo, vt ipsi pium Regem Henricum cum sua progenie a terra delerent, proditorie conspirantes insurrexerunt, quos ira dei preueniens in villa de Circestria per manus vulgi interfectos miraculose destruxit.

Quatuor auctores sceleris, Iuda nequiores,400

Ore dabant laudes, tacito sub cordeque fraudes;

Holand, Kent, Sarum, Spenser, quasi fellis amarum,

Federa strinxerunt, quibus H. seducere querunt.

Viuere quos fecit pius H., nec eis male fecit,[724]

Hii mala coniectant in eum, quem perdere spectant;

H. etenim pacem dedit illis, hiique minacem

Eius spirantes mortem sunt arma parantes:

Sic nimis ingrati mala retribuunt bonitati,