In caput illorum tamen est vindicta malorum.
Nam, qui cunctorum cognoscit corda virorum,410
Detegit occulta, quibus accidit vlcio multa:
Cum magis instabant subitoque nocere putabant,
Ex improuiso periunt discrimine viso.
Per loca diuersa fuit horum concio spersa,
Quos deus extinxit, nec in hoc miracula finxit;
De populo patrie, nato comitante Marie,
Quatuor elati perierunt decapitati.
Ecce dei munus! populus quasi vir foret vnus,