Surgit ad omne latus, sit vt H. ita fortificatus.

Quod satis est carum, conciues Londoniarum420

Qualiter regis nati in custodia tunc Maioris Londoniarum pro securitate secundum tempus fidissime seruabantur.

Nobilis Henrici steterant constanter amici:

Rex iubet et prompti fuerant armis cito compti,

Eius et in sortem magnam tribuere cohortem.

Vrbs fuit adiutrix, que Regis tunc quasi nutrix

Natos seruauit, et eos quasi mater amauit;

Regis enim camera fuit vrbs hoc tempore vera,

In qua confisus multum fuit ille gauisus: