Sic pius in Cristo pietatem sentit in isto,[725]

Quo preseruatur et regnum clarificatur.

Anglicus a sompnis quasi surgens vir canit omnis,430

R. cadit, H. regnat, quo regnum gaudia pregnat.[726]

Tempore quo facta sunt hec Ricardus ad acta

Qualiter Ricardus, cum ipse noua de morte illorum qui apud Circestriam, vt predictum est, interierunt audisset, seipsum[727] omni cibo renunciantem pre doloris angustia morientem extinxit.

Non foris exiuit, qui quando pericula sciuit,

Quod sors falsorum destructa fuit sociorum,

Fortunam spreuit et eorum funera fleuit.

Tunc bene videbat, quod ei fraus nulla valebat,