Quod vix firmatur aliquis quin transgrediatur:
Hinc contristatur mea mens, que sepe grauatur,
Dum contemplatur vicium quod continuatur;
Set quia speratur quod vera fides operatur,
Quod deus hortatur, michi scribere penna paratur,10
Vt describatur cur mundus sic variatur:
Ecce malignatur que modo causa datur.
[754]Putruerunt et corrupte sunt cicatrices a facie insipiencie, set priusquam mors ex morbo finem repente concludat, sapiencie medicinam detectis plagis cum omni diligencia sapienter investigare debemus. Vnde ego, non medicus set medicine procurator, qui tanti periculi grauitatem deplangens intime contristor, quedam vulnera maiori corrupcione putrida euidenti distinccione, vt inde medicos pro salute interpellam,[755] consequenter declarare propono. Anno[756] regni Regis Ricardi Secundi vicesimo.
Contra demonis astuciam in causa Lollardie.
Quod patet ad limen instanti tempore crimen[757]