Ille suos famulos ita cecos ducit amantes,
Quod sibi quid deceat non videt vllus amans:
Sic oculus cordis carnis caligine cecus
Decidit, et racio nil racionis habet.
Sic amor ex velle viuit, quem ceca voluptas
Nutrit, et ad placitum cuncta ministrat ei;10
Subque suis alis mundus requiescit in vmbra,
Et sua precepta quisquis vbique facit.
Ipse coronatus inopes simul atque potentes
Omnes lege pari conficit esse pares.