Sic amor omne domat, quicquid natura creauit,

Et tamen indomitus ipse per omne manet:

Carcerat et redimit, ligat atque ligata resoluit,

Vulnerat omne genus, nec sibi vulnus habet.

Non manet in terris qui prelia vincit amoris,

Nec sibi quis firme federa pacis habet:20

Sampsonis vires, gladius neque Dauid in istis

Quid laudis, sensus aut Salomonis, habent.

O natura viri, poterit quam tollere nemo,

Nec tamen excusat quod facit ipsa malum!