Prospera quod statuas regna futura, deus,
Daque michi sanctum lumen habere tuum. Amen.
S as above: in CHG as follows:
Nota hic in fine qualiter a principio illius Cronice que Vox clamantis dicitur, vna cum sequenti Cronica que tripertita est, tam de tempore Regis Ricardi secundi vsque in ipsius deposicionem, quam de coronacione Illustrissimi domini Regis Henrici quarti vsque in annum Regni sui secundum, Ego licet indignus inter alios scribentes scriptor a diu solicitus, precipue super hiis que medio tempore in Anglia contingebant, secundum varias rerum accidencias varia carmina, que ad legendum necessaria sunt, sub compendio breuiter conscripsi. Et nunc, quia tam grauitate senectutis quam aliarum infirmitatum multipliciter depressus vlterius de cronicis scribere discrete non sufficio, excusacionem meam necessariam, prout patet, consequenter declarare intendo.
Henrici Regis annus fuit ille secundus,
Scribere dum cesso, sum quia cecus ego,
Vltra posse nichil, quamuis michi velle ministrat,
Amplius vt scribam non meus actus habet.
Scribere dum potui, studiosus plurima scripsi;