Pars tenet hec mundum, pars tenet illa deum:

Vana tamen mundi mundo scribenda reliqui,

Scriboque finali carmine vado mori.

Scribat qui veniet post me discrecior alter,

Ammodo namque manus et mea penna silent. 10*

Sic quia nil manibus potero conferre valoris,

Est michi de precibus ferre laboris onus.

Deprecor ergo meis lacrimis, viuens ego cecus,

Prospera quod statuas regna futura, deus,

Daque michi sanctum lumen habere tuum. Amen.