In the Trentham MS. as follows (without heading),

Henrici quarti primus Regni fuit annus,

Quo michi defecit visus ad acta mea.

Omnia tempus habent, finem natura ministrat,

Quem virtute sua frangere nemo potest.

Vltra posse nichil, quamuis michi velle remansit,

Amplius vt scribam non michi posse manet.

Dum potui scripsi, set nunc quia curua senectus

Turbauit sensus, scripta relinquo scolis.