Tunc nocet, et nocuas prouocat esse domos.

Non ita mordebant mures, qui nuper in vrbem

Accharon intrarunt, quo fuit archa dei,500

Illa nec hos rabies sic terruit Accharonitas,

Hoc neque vindicta tempore talis erat,[184]

Quin furor ex istis que vidi lurida monstris,

Plus grauat et ciues terret vbique magis.

Hic dicit se per sompnium sextam vulgi turmam in aues domesticas vidisse mutatam, quibus dicit quod bubones, id est[185] predones, commixti associebantur.[186]

Capm. vii.

Res michi mira fuit, dum talia prospiciebam,