Et stupor in mente cordis ad yma ruit.
Non erat ex brutis animal quodcunque creatum,
Quod de seruili condicione fuit,
Quin genus in campis vidi de talibus omne,
Mixtaque sic pariter sunt metuenda magis.510
Per iuga, per colles, per deuia queque locorum
Diruptis stabulis soluitur omne pecus:
Ex omni genere venit incola rusticitatis,
Maior et est subito quam seges orta solo.
Nunc huc nunc illuc trepidus dum lumina volui,