Nec locus est in quo desinit esse nephas.

Hic tractat vlterius secundum visionem sompnii de diuersa persecucione et occisione, quas in dicta ciuitate quodammodo absque vlla protunc[246] defensione furie supradicte, prodolor! faciebant, et qualiter huiusmodi[247] fama vicinas perterruit ciuitates.

Capm. xv.

Quique magis celebres fuerant hoc tempore ciues,

Sicut oues mortis procubuere manu.

Corpora missa neci nullo de more feruntur,

Immo iacent patulis vndique spersa viis:

Et quod nulla viris, rabies, monumenta manerent,

Mortua membratim corpora scissa terit:

Corpora cesorum muris suspensa reponunt,