Brutaque brutorum more sepulta negant.[248]1170
Horrida plaga fuit dum sanguine terra madescit,
Fons vbicumque tumet, sanguinitate rubet:
Mors furit in foribus, mors pulsat ad ostia iuris,[249]
Viuere siue mori rusticus ipse iubet.
Quicquid erat forte manibus succumbit eorum,
Vrbs que summa fuit, cede repressa ruit:
Turribus euersis inuenta cibaria vastant,
Omnia diripiunt que meliora sciunt.
Fit nouus ergo dolor, fit planctus, luctus invndat,